ࡱ> SUR'` pebjbjLULU4h.?.?.% fffz8z,       $hB/9f/ffhff  ff pӘ ~0f//zzz$ $zzzzzzffffff Anhang: Ein lnger Humanistentext mit wenigen Anmerkungen. Die Rechtschreibung und Zeichensetzung ist an den aktuellen Schulgebrauch angepasst (normalisiert). Grammatikalische und stilistische Eigenheiten wurden unverndert belassen. Quelle: Der Briefwechsel des Eneas Silvius Piccolomini. Hrsg. von Rudolf Wolkan, Bd. 1, S. 7-10 (Fontes Rerum Austriacarum, 2. Abt.: Diplomatria et Acta, Bd. 61), Wien 1909 Eneas Silvius Piccolomini (der sptere Papst Pius II.), ein humanistisch gebildete Jurist und Poet, nahm von 1432 bis 1439 als Begleiter von Kardinal Domenico Capranica am Basler Konzil teil. Auf dem Weg dorthin kommt er mit dem Schiff ber Sardinien und Korsika nach Genua, von wo er in einem Brief an den Humanisten Andreozio Petruccia in Siena Folgendes schreibt (Mailand, 24. Mrz 1432): Beschreibung von Genua Optarem in presentia mecum esses. Urbem enim cerneres, cuius similem non habet orbis universus. Est igitur in colle posita, cui supereminent montes asperrimi ad latus superum, pars vero inferior mari abluitur. Hic portus curvatur in arcum murusque tuetur illum, ne queat tumor pelagi navibus officere, qui, ut est fama, vix pluris redemptus esset, etiam si foret argenteus; tanta est ibi freti profunditas. Statio ibidem navibus satis fida, ubi plurimae degunt semper ad instar montium ingentes, triremesque et alia navigandi vascula praeter numerum. Sedulo et vadunt et veniunt, hae quidem ab orienti, illae ab occidenti sole, ut aspicias quotidie diversa hominum genera incognitosque et incultos mores, mercatores etiam cum universa merce adventantes. Extant quoque magnifica in ipso portu palatia, qua urbem tangit, marmorea undique caeloque minantia, ornamentis columnarum decora nimis, pleraque sculpta figurisve insignita. Subtus vero porticus passuum fere mille longitudinis, ubi quaevis mercimonia possis emere. Urbis autem reliquum in montem tendit. Ibi aedes egregiae sublimesque, ne qua sit, cuius excellentia atque decus non regi sive principibus conveniret. Cunctarum quippe regalis pompa, omnium altitudo ingens parumque inter se distant. Semitae quidem angustae, duobus tribusve patentes hominibus. Sane templa deo immortali dedicata, quamvis decora non tamen digna tanta urbe, vero enimvero ditissima sepulturisque nobilium mire decorata. Habent reliquias in magna veneratione. Catinum, ut aiunt, smaragdinium, quo cenatum Salvatorem cum discipulis narrant, ipsum vidi ac mire collucebat. Est praeterea civitas aquarum copiosissima, quae summis dilapsae montibus singulis deserviunt aedibus, dulces valdeque suaves. Haec de situ urbis atque aedificiis notanda existimavi. Superest hominum ritus moresque referre. Sunt itaque viri honesti, corporis longi, quoque aspectu graves, ceterum superbi et videntur et sunt. Ingenio plurimum valent, animi magnitudino nullis inferiores gentibus, laborum vigiliarumque atque inedie patientes. incredibile dictu est, quae in mari gerant, quibus se periculis opponantur aut quantas fortunae superent angustias. Ottobonus Imperialis, triremis nostrae gubernator, vigesimum et tertium in mari annum gerens, nunquam intra cameram dormivit et nunquam, ut aiebat, udus aqua vestes innovavit. Ceterum lucri divitiarumque dulcedo leviora quaevis discrimina reddit, quod, si velis navali proelio aut ipsorum consilio aut uti manibus, ab hisce omnis marina victoria pendet, erisque superior, ubi velint, ubi renuant, nulla tibi supersit victoriae spes. mari namque imperitant suntque omnibus formidini. Vestes sunt splendidae insuper ac magnificae. De operibus mulierum nullus inquirit magisque ipsi imperio mulierum subditi quam ille virorum. Scientiae parum cupidi grammaticen ad necessitatem student, cetera studiorum genera parvi faciunt. Quando quidem de emptione seu venditione respirant, procantur omnes. Quislibet suam inter mulieres quaerit, quam amando sequatur. Mira prorsus res est, ut cum omnes aliarum uxoribus afficiantur illarumque iungantur amplexibus, de suis nil sentiant impudice. Qua propter magna est mulierum in hac civitate libertas, quod, si qui paradisum feminarum Ianuam nuncupent, minus in errorem incidant, quem interpretari aliter nescio nisi locum amoenissimum, quo qui inhabitet, nulla iucunditate careat. Cuiusvis modi feminis est ianua, equidem paradisus omnium deliciarum, ubi mulieribus nihil desit ad voluptatem. Accipe igitur mores istarum, de quibus multo facilius principium quam exitum faciemus. Sunt equidem formosae, nostrae tamen magis delicatae, commendantur vero, quia magnae sunt et candoris non exigui. Utuntur vestibus sumptuosis, argento auroque gravibus ac lapide pretioso. Smaragdis sive adamantibus digitos impediunt, quibus universa Persis atque India geritur. Ornatas enim causa nulli ignoscunt sumptui. Nihil praeterea domi gerunt. Illis curae non acus neque colus est, namque mancipia quaeque domus habet abunde, quae filandi et coquendi studio incumbunt. Memini audisse matronam fuisse quandam, nec quidem ex magnatibus, quae, cum rogaretur a genero, quidnam prandio providisset, iam illi septennio inaditam fore coquinam responderet. Censere potes itaque, magnarum qualis cura mulierum esse debeat. Otiosae sane omnes, ab laboribus alienae, neque festos opperiuntur dies, quibus a sollicitudine quietae satisfaciant amatoribus. continuo sese ornatas ostentant. Profecto cum hanc civitatem magis ac magis considero, mea sententia firmius insisto: Venerem scilicet, si hac tempestate viveret, non amplius Cyprum neque Cyteronis montem aut nemus Idalium colere, sed Ianuam dumtaxat habitare velle. haec illi ut opinor sacrata domus. Nam si urbem scruteris attentius, amori omnes operam dare perspicies. Hinc mares inde feminas invicem colloquentes, praeberi signa, recipi, quae dono dantur atque alia huiuscemodi, quibus facile cognoscas concordes inter se fore, alios vero sursum deorsumque ire et reverti brevi spatio repetito, hos canere submissa voce, illos quasi amaritudine captos suspiria promere. Redduntur amoris vices. Videris iniri foedera, polliceri, indutias peti, excusari interdum. Occipiunt quoque pueri ab ineunte aetate diligere. Discunt amandi praecepta, ne, cum adoleverint, libro illo indigeant, quem de amoris disciplina fecit Ovidius. Namque ipsi adhuc tenerrimi aevi pares sibi sequuntur adolescentulas omniaque agitant amori consueta. Cerneres etiam propter vestibula, quibus praesident dominae nobilissimae, laqueos fieri, quibus decipiantur, si qui nimium conspiciant illarum vultus. Ex quo fit, ut nonnulli cadant, qui prae forma mulierum laquei sunt immemores. Inest tamen haec mulieribus urbanitas, ut exterris patefaciant insidias. Ego etiam, cum illo errore peccarem, ne plus semitam quam earum ornamenta tuerer, a generosa admodum domina monitus insidias evasi, quibus extemplo cecidissem, ni certior fuissem redditus. Sed ilico Ianuense quodam capto ridere omnes vidi et amentes quasi prae laetitia gratulari. Similiter fit in tota urbe, at non multi cadunt, forensi namque praedicitur. Cives doli gnari caute gradiuntur. Praeterea, si rite animadverti, magis illae viros despectant quam respiciantur ab iis, quasi ad libidinem proclivae nimis, cui valde deserviunt, si non alia mens est ipsarum, quam verba indicent atque oculi. Virgines quoque, deo sacrae, intrusae monasterio minime detinentur. Eunt libere, quo voluntas ducit, quod fieri posse reri nequeo sine dispendio animarum. Nequaquam tamen, ut fieri a nostris accepi, parentibus maledicunt. Nuptis multo laetiores sunt sine lege maritorum atque imperio, quarum numerus fere infinitus est. Tenes demum, quae virorum consuetudines quaeve mulierum a me hic potuerunt considerari, quamque ampla et gloriosa diiudicetur civitas, quibus iam te censeo comprehendere magnitudinem eius ac sublimitatem, nec in dubio quicquam habere, tanto praestantiorem Florentia fore Ianuam, quanto illam Aretio. Sed parum dixi. Nam pro merito civitatis huius omnis laus esset inferior, quod si magnitudinem eius atque fastigium eius velis altius examinare hoc tibi sufficiat argumento, quoniam Veneti noningentos iam annos in multiplicandis opibus aedibusque construendis explevere ii fere totidem, ut ita loquar, ad dissipandas copias ac aedificia diruenda. Multo tamen nobilior Ianua quam Venetia, si qualitatem hominum urbisque decus tueri velimus, sed pecuniarum nolo me iudicem facere. Unum denique non praetermittam. Suburbia videlicet palatiaque civitati adiacentia alteras Venetias Florentiamve construerent, quibus et ipsa Ianua cedit. o urbem fortunatissimam, si civium concordiam habuisset. Verum tanta fuit hominum inter se dissensio, ut pararet alteri quilibet insidias, necem instruere, esse reliquis detrimento, studio vigilaret. Omnibus huiuscemodi cura, alius alium laedere, trucidare, spoliari, patriaque pellere. Ea de re pleraque nobilitas urbis, quae illustrissimo principi erat infectissima, in aedibus exulat alienis. Eo tamen deducta est civitas in praesentiarum, quo felicissimum principem Philippum Mariam in dominum recognoscat, armavitque in prasentia classem, quam praesto videbitis esse formidini universo orbi maximeque Illirico sinui, cui praefectus est Petrus Spinola, vir nempe et animi pollens et ingenii claritudine, quem deus ad nostra et sua vota felicitet. Haec erant, mi suavissime Andreocci, quae me scribere compellebant, neque enim poteram in tanta rerum admiratione laetari, nisi tecum gratarer prius. ( ... ) Vale et Nicolaum Lollium meo nomine saluta, cui scribo, si quid habemus novi. Ex Mediolano, 9 kalendas aprilis.  officere: (hier:) schaden  vix pluris (gen. pretii) redemptus esset: er wre kaum teurer gekommen  foret = esset  catinus, -i: breite, flache Schssel (vermutlich sptantike Schale, erstmals im 12. Jh. erwhnt, heute im Museum der Kathedrale von Genua).  Salvator, sc. mundi: der Erlser der Welt; der mittelalterlichen Legende nach soll Christus diese Schale (beim Abendmahl?) bentzt haben.  Ottobonus: ein relativ hufiger Name, der auch den Regesta Imperii mehrmals auftaucht; jedenfalls wird dieser Ottobonus als im kaiserlichen Dienst stehend (imperialis) qualifiziert.  grammaticen: griech. Akk.-Form fr grammaticam  proco 1 = procor 1: fordern, verlangen  Ianua, -ae: mittelalterlicher Name Genuas  ianua, -ae: Tr (Wortspiel mit Ianua)  filo 1: Fadenziehen  opperior 4, -pertus sum: (er)warten  Cyprus, -i: Zypern, der Aphrodite heilig  Cyteronis mons: Kythera? (neben Zypern der Aphrodite heilig als Ort, wo sie aus dem Schaume des Meeres ans Land stieg)  Idalium, ii, n. (8): Idalium (Vorgebirge und Stadt auf der Insel Zypern mit einem Tempel und einem heiligen Hain der Aphrodite)  occipio = incipio  gemeint ist die  Ars amatoria  prae: gibt hier den (hindernden) Grund an ( wegen der Schnheit ... )  exterrus 3: fremd(lndisch)  extemplo (Adv.): sogleich, in einem Augenblick  ni certior fuissem redditus = nisi certior factus essem  Ianuensis, -e: Adj. zu Ianua (Genua)  gratulor 1: seine Freude zu erkennen geben  forensis, -e: zum Forum gehrig; hier: Mitbrger, Einwohner der Stadt  virgines sacrae: Klosterschwestern  dispendium, -i: Nachteil, Schaden  Florentia, -ae: Florenz  Aretium, -i: Arezzo  Veneti, -orum: die Venezier; Venetia, -ae: Venedig  Genua wurde ab dem Ende des 14. Jahrhunderts von schweren inneren Auseinandersetzungen zerrissen und wechselte mehrfach die Herrschaftsform und die Herrscher..  infectus 3 von inficio?: dem Kaiser sehr ergeben? (z.B. die Familien Doria und Spinola), oder Druckfehler fr infestissima: dem Frsten Filippo Maria Visconti sehr feindlich gesinnt)  Filippo Maria Visconti von Mailand: Ihm hatte sich Genua, durch seine innere Zerrissenheit geschwcht, 1426 unterstellt (die beraus positive Wertung dieses Mannes hlt historischer Sicht nicht Stand! brigens gilt er als Erfinder der Tarot-Karten!)  Illiricus (Illyricus) sinus: unter den verschiedenen Bedeutungen dieses geographischen Begriffes kommen im engeren Sinn die Ksten vor Venedig oder der historischen Region Epirus (Albanien, Griechenland) in Frage, im weiteren Sinn die gesamte Ostkste der Adria (dort zu keiner Zeit Genueser Kolonien, doch fhrte Genua Krieg gegen Venedig, vgl. Chioggia-Krieg!).  Pietro Spinola+-9; n\nK: h[5h}rCJOJQJ^JaJ h[5hp[CJOJQJ^JaJ#h[5hqn5CJOJQJ^JaJ#h[5hp[5CJOJQJ^JaJ hp[h[5CJOJQJ^JaJ#h[5h[56CJOJQJ^JaJhp[CJOJQJ^JaJhU`6CJOJQJ^JaJh|(6CJOJQJ^JaJhp[6CJOJQJ^JaJh 'T6CJOJQJ^JaJ#hp[hp[6CJOJQJ^JaJ # $ ; ;<@A7$8${%|%((,,,,.-J-dhgd[5dhgdp[.-beoe ! " # $ : ; ] ^ t u    # $ ^ _ g h ῭||||||||||h|h'jhksd0JCJOJQJU^JaJhp[CJOJQJ^JaJ hp[hqnCJOJQJ^JaJ#hp[hqn5CJ$OJQJ^JaJ$#hp[hp[5CJ$OJQJ^JaJ$ hp[h}rCJOJQJ^JaJ h[5h[5CJOJQJ^JaJ h[5h}rCJOJQJ^JaJh[5CJOJQJ^JaJ&   # $ V W d f 01:<=QTcdghst%&*+:;MNbcefhksdCJOJQJ^JaJ'jhU`0JCJOJQJU^JaJ hp[hqnCJOJQJ^JaJh|(CJOJQJ^JaJH $%CDENOac !"?@AVWjkz{23>? hp[h|(CJOJQJ^JaJhp[CJOJQJ^JaJ'jh}r0JCJOJQJU^JaJh}rCJOJQJ^JaJ'jhksd0JCJOJQJU^JaJh|(CJOJQJ^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJ7?^_ *02GHjkbc,-34NO_`RS￱h~CJOJQJ^JaJhy-`CJOJQJ^JaJ'jh~0JCJOJQJU^JaJh|(CJOJQJ^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJFS^_HImoIJWX\]efjk{|BCHI_`h>u9CJOJQJ^JaJh- CJOJQJ^JaJh~CJOJQJ^JaJ'jhy-`0JCJOJQJU^JaJhy-`CJOJQJ^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJ@`&'56PQjkqr !'(AB]^'(RSZ[cdjk}~'jh k0JCJOJQJU^JaJ'jh- 0JCJOJQJU^JaJh- CJOJQJ^JaJh>u9CJOJQJ^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJCDEYZ\]xyBCRSZ[ij> ? A B R S ] ^ n o !!>!?!d!e!f!g!!!!!!!!!'jhU`0JCJOJQJU^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJh>u9CJOJQJ^JaJQ!!!!!!! " """@"B"C"D"k"l""""""""""""""""""""""" # #-#.#8#9#C#D#M#N#f#g#h#i###########hgICJOJQJ^JaJ'jhgI0JCJOJQJU^JaJhCCJOJQJ^JaJh>u9CJOJQJ^JaJ'jhU`0JCJOJQJU^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJ>#########$$6$9$L$M$Q$R$S$T$\$]$j$k$}$~$$$$$$$$$$$$$%% % %%%&%'%@%J%z%}%%%%%%%%%%%%%%%4&>&K&L&o&'jh> 0JCJOJQJU^JaJ'jhgI0JCJOJQJU^JaJhgICJOJQJ^JaJhCCJOJQJ^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJCo&p&{&|&&&&&&&&&&&&& ' '' ','0'Q'R'^'_'f'g'k'm's't'v'x'~''''''''(((((($(%(/(2(;(<(N(n(p(q(t(u(z({((((((((((())-).):);)<)=)])'jh> 0JCJOJQJU^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJhCCJOJQJ^JaJP])^)`)a)k)l))))))))))) * *****F*G*g*h*k*l*y*z*********************++*+++8+9+F+G+P+Q+ھھڪږ'jhj0JCJOJQJU^JaJ'jh> 0JCJOJQJU^JaJh> CJOJQJ^JaJh 'TCJOJQJ^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJ'jh-0JCJOJQJU^JaJ;Q+l+n+++++++++++++++++++++,,>,?,C,D,s,u,,,,,,,,,---.-/-0-8-J-|xpxhksdhU`5hU`jhU`0JU hp[h%IdCJOJQJ^JaJ'jh 'T0JCJOJQJU^JaJ'jhPX0JCJOJQJU^JaJ'jh<6 0JCJOJQJU^JaJh<6 CJOJQJ^JaJh 'TCJOJQJ^JaJ hp[hp[CJOJQJ^JaJ,J-K-L-O-P-W-d-t----------0.2.3.4.5.=.`.....w/x/y///////////////0%0&0'0+0;0<0=0E0a0b0c0i000000h khU`5h- hU`5hy-`hU`5h~hU`5h}rhU`6h}rhU`5 hU`6hxhU`6hU`hU`5 hksdhU`hksdhU`5hU`jhU`0JU>J---3..w////%0;0a00123T334A4{4445<5`5z555g601111122&22222233T3V3X3`333334444A4B4C4^4{4|4}4444444444555(5<5=5>5H5`5a5b5k5z5{5|5555󽹱h> h> 5h> jh> 0JUhgIhgI5hgIjhgI0JUhU`hU`5 hU`6]hU`OJQJ^JhU`0J5\jhU`0JUhU`h khU`6=5555555555'6e6f6g6h6i6q666666 77"7#7$7%7&7-7<7J7788 8!8"8=8899999dddddͷͷͷͷͨ͞~UhPXhPX5jhPX0JUhPXhPXh<6 5jh<6 0JU hj5jhj0JUh<6 hjhj5jh> 0JUhj hj6hjhj6hjh-6h-jh-0JUh> h> 5h> 1g6$7 89dddaebedeeegehejekemeneoepedhgdp[: aus einem der bedeutendsten Adelsgeschlechter von Genua und einer der reichsten Mnner seiner Zeit; sein Stadtpalast in Genua ist noch erhalten.  s. Einleitung!  grator 1: seine Freude zeigen, freudig danken  Niccolo Lolli, mit Eneas Schwester Bartolomea verheiratet, hatte diesen in sein Haus aufgenommen, als er die Hochschule in Siena besuchte.     dddddddddaebeceeefeheiekeleoepeֽ hp[h%IdCJOJQJ^JaJjhqnUhqnh 'ThU`5hU`jhU`0JUh\dh\dhPX5hPX21h:p%Id. A!"#$n% D@D StandardCJ_HaJmH sH tH JA@J Absatz-StandardschriftartXi@X Normale Tabelle4 l4a 0k@0 Keine Liste@Z@@ %IdNur TextCJOJQJ^JaJ<@< y-` FunotentextCJaJ:&@: y-`FunotenzeichenH*4U`!4 }r Hyperlink >*ph8o18 kzenotxhighlight0g N N]Rj}>fk-Sf]!"###>$$$&1  !"#$%gwIz 3^_s+e&JdzQ x  , \ &1h#$;;< @ A 78{| $$$$.%J%%%3&&w''''%(;(a(()))) *(*Y****/+T+x++++,<-8./I0Z00111111 1!1#1$1'100000000000000000000000000@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0@0 0 @00@00@00@000 $$$.%J%%3&;(a(())'10000003v50@ 00M00 @ 0 0  ?S`!#o&])Q+J-05dpe !"#$%&'()*+,./3J-g6pe-0oe8@0(  B S  ?-- > <6 \dU`|(4[5>u9gI 'TPXp[y-`%Idksdj kCvP;qn~}r@-%-%2-%-%4)*/&10@020h@0@UnknownGz Times New Roman5Symbol3& z Arial5& zaTahoma?5 z Courier New"1Ɍ&h& D D!4%%2HX?;29Anhang: Ein lnger Humanistentext mit wenigen AnmerkungenIhr BenutzernameIhr BenutzernameOh+'0$ @L l x<Anhang: Ein lnger Humanistentext mit wenigen AnmerkungenIhr BenutzernameNormalIhr Benutzername4Microsoft Office Word@~v@( ՜.+,08 hp  TU Wien, StudentenlizenzD%' :Anhang: Ein lnger Humanistentext mit wenigen Anmerkungen Titel  !"#$%&'()*+,-./012346789:;<=>?@ACDEFGHIKLMNOPQTRoot Entry F@V1Table5WordDocument4hSummaryInformation(BDocumentSummaryInformation8JCompObjq  FMicrosoft Office Word-Dokument MSWordDocWord.Document.89q