Ubi fera sunt (Where the Wild Things Are)

by Maurice Sendak, translated by Richard A. LaFleur, Bolchazy-Carducci Publishers, Hc, ISBN: 978-0-86516-831-2 ($24.00).

mea neptis Amelia et ego hunc libellum una legerunt.  Amelia eum bene cognoscit anglice “Where the wild things are”, sed quoque latine multo amavit.  Haec fabula de puero Maximo qui tam magnum furorem facit ut mater sua ad cubiculum sine cena mittat, ab multis pueris puellisque ubicumque diu amata est.  Maximus navigat ad terram ubi fera sunt et rex ferarum fit.  Tandem ad matrem revenire volens, in cubiculo suo expergiscitur et cena sua etiam calebat.   Doctor Illa Flora verba callide periteque traduxit cum imaginibus originalibus a Maurice Sendak in libro splendide reproducto.  

Haud dubium est quin lingua Latina non solum idonea ad philosphiam et altera opera difficilia sed etiam ad iocosa ludibundaque libella aptissima sit. Multas gratias casae editionis Bolchazy dare debeamus, quae donum magnificum quod filiis nepotibusque largiamur nobis praebet.

 

John Bulwer